Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[190]
elegit ex multis Iso-
crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus
in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos1;
quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo2 fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex3 primo verbo sententiae
postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit
insequentis sententiae; ita4 factus est anapaestus is qui
Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec
potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso
loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose
inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit
igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros
eosdemque esse oratorios qui sint poetici.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.